[294] EPISTOLA XCIV.

Clarissimo Consultissimoque Viro

REMBERTO ACKEMA

I. U. Doctori, Domino & Amico suo honorando.

Leram Frisiorum.

S.

Quaternas tuas literas diversis temporibus scriptas hic primum in nundinis accepi. Ad quas breviter, aliis negotiis occupatus, ordine respondebo. Primae quae sunt de dato XXVIII. Iun. conatum quendam indicant. Sed cujus effectus non tam facilis erit. De eo nihil aliud respondere possum quam optare me ut placeat tandem DEO ad concordiam nos sine caede & sanguine perducere. Quod ad me attinet serio tandem eo redeo. Quod semper animo meo ante Pacificationis tractatum impressum fuit: Tu popule mi ingredere cubiculum tuum & claude ostium tuum post te, ac quiesce paululum, donec transeat ira DEI. Prophetae ubique hoc tempore piis tenuitatem praedicunt, sed non egestatem. Idem video tibi accidere. Pro quo DEO maximae gratiae agendae sunt. De Filio tuo suo tempore videbimus. Pro Filia vero tua non scio Catechismum meliorem quam qui est Werneri . Quem si non habes libenter tibi eum transmissurus sum. Literas tuas, ut vides, serius accepi. Medio tempore M. BUCHO WIARDA mihi suum Filium commendavit. Cui ob amicitiam & affinitatem nostram petitionem suam denegare non potui. Illum ergo ad me recepi: talemque eum inveni, qualem ego postulo. Excusabis ergo me apud utrumque COENDERS. Item apud D. ALBERDA, cui nunc non respondeo, propter occupationes meas. Similiter apud HOERNGES, qui jam secundo mihi suum Filium commendavit. Malum omen quod scribis de exustis illis aedibus. Novum illud de Principum Protest: Spirae conventu non est verum. Epistolas meas curabo ut habeas. Scripsi modo BURMANIAE ut eas ad te transmittat. Quod ad Filium UBBENAE attinet scias me salva conscientia neminem amplius commendare audere, propter morum corruptelas, quae sunt in aulis Germanicis. Deinde cum se pro nobilibus gerere velint, ut Patriciorum vestrorum mos est, plus ibi consumunt, quam si honeste alicubi in libertate vivant. Tertio ejusmodi commendationes cogor ego multis sevitiis compensare, quibus praestandis in hac senectute mea impar sum. Tui, crede mihi, si occasio sese obtulerit, non obliviscar.
Secundae tuae literae scriptae sunt XIV. Iulii. * Is vir ad me venit, eumque ego motus vestris literis antequam doctrinam ejus cognovi in hospitium meum & ad mensam meam recepi. Sed post primam & alteram collationem plus differre nos intellexi quam coelum & terram. Nolo illum gravare hujus aut illius haereseos nomine. Sed scias opiniones ejus prorsus spiritui meo adversas, praeter spem quam de Ecclesiae reformatione vel reaedificatione habet. Zelum illius video & amplector. Sed is non est ex vera DEI PATRIS ac aeterni FILII ejus scientia. Literas illas quas Emdano nuncio Iohanni tradidisti nondum accepi. Pergo ergo ad alias.
Tertiae scriptae sunt XVI. Aug. in his mentio fit earum literarum, quas EUSSUMANI ad me dederunt. Has una cum prioribus meis literis a viro illo accepi. Quid illis respondeam ex literis adjunctis cognosces. Ultra aliquid consentire non videtur mihi consultum esse. Alioquin gratificari illis cuperem, si sine damno meo fieri possit. Haec confessio eorum, spero efficiet ut de sorte nihil amplius mihi metuendum sit. An eodem etiam jure interesse habebitur, quod apud eos sevetur, scire ex te cupio. Reditus non patiar mihi solvi nisi in gravi moneta. Id enim juris est, & in Imperio observatur. Malum tamen principium faciunt, quod contra tam firmam promissionem ab ipsis factam, pecuniam mihi non transmiserint, qua admodum nunc indigeo. De immatriculatione illa te absente, cogitabo ubi Spiram rediero. Comprehendant Concionatores doctrinam nostram aut non, manet illa semper in se verissima Veritas.
Ultimae tuae literae sunt de dato XXVI. Aug. In iis mentionem facis priorum literarum. Quas vides me accepisse. Statui hac hyeme Spirae vel Vormatiae permanere, ubi Medicus habitat cujus consilio me aliquamdiu uti oportet. Circa aestatem cum DOMINO consilium capiam. Ubi aliquando ex ipsius voluntate rixas sedes constituere potero. Habes breve responsum ad omnes partes epistolarum tuarum. Pro novis communicatis habeo tibi gratias. Sed nulla nunc habeo, quae vicissim tibi communicare possum. Nam jam res in eum statum devenit quem hactenus expectavimus. Quis exitus futurus sit, DOMINUS novit. Sed valde metuo nondum nos Cyrum habere. Bene Vale, Amice Amantissime & Fidelissime, in eo qui nos dilexit CHRISTO DOMINO & DEO nostro. Uxori & Liberis omnem a me salutem & amorem. Sumptus quos facitis mea caussa illos rogo de reditibus illis, si exsolvantur detrahatis, & filiolo & filiolae tuae unicuique coronatum munusculi loco a me ex iisdem nummis tradito. Francofurti XV. Sep. MDLXXXIII. FEIKONI quaeso omnem a me quoque salutem. Quid valet soror mea HARINCXSMANA? Quid Filia? Item quid Filii? His scripsi bis terve sed nihil respondent. Praecipue quid Uxor?

Tuus ex animo

A. A.

* Erat is, Franciscus Puccius Filidinus, Italus, ex Anglia in Germaniam tendens.